Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ille sit, ignorans, admiraturque colorem
  2. caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
  3. ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
  4. Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,
  5. “non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
  6. sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus
  7. ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
  8. Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
  9. deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.
  10. Nam modo ducebam ducentia retia pisces,
  11. nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
  12. Sunt viridi prato confinia litora, quorum
  13. altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
  14. quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
  15. nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
  16. non apis inde tulit conlectos semine flores,
  17. non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
  18. falciferae secuere manus; ego primus in illo
  19. caespite consedi, dum lina madentia sicco,
  20. utque recenserem captivos ordine pisces,