Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
  2. Hector adest secumque deos in proelia ducit,
  3. quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
  4. sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
  5. Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
  6. eminus ingenti resupinum pondere fudi,
  7. hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
  8. sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,
  9. et vestrae valuere preces! Si quaeritis huius
  10. fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
  11. Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
  12. in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
  13. Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
  14. spem vestri reditus: date pro tot navibus arma!
  15. Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,
  16. quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
  17. atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
  18. Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona
  19. Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
  20. luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto.