Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. splendidior vitro, tenero lascivior haedo,
  2. levior adsiduo detritis aequore conchis,
  3. solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
  4. nobilior pomis, platano conspectior alta,
  5. lucidior glacie, matura dulcior uva,
  6. mollior et cygni plumis et lacte coacto
  7. [*](et, si non fugias, riguo formosior horto)
  8. saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,
  9. durior annosa quercu, fallacior undis,
  10. lentior et salicis virgis et vitibus albis,
  11. his inmobilior scopulis, violentior amne,
  12. laudato pavone superbior, acrior igni,
  13. asperior tribulis, feta truculentior ursa,
  14. surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
  15. et, quod praecipue vellem tibi demere possem.
  16. Non tantum cervo claris latratibus acto,
  17. verum etiam ventis volucrique fugacior aura!
  18. At bene si noris, pigeat fugisse morasque
  19. ipsa tuas damnes et me retinere labores.
  20. Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
  21. antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu