Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram
  2. perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
  3. summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
  4. coniugis in volucres, niveas abiere columbas.”
  5. Talibus atque aliis postquam convivia dictis
  6. implerunt, mensa somnum petiere remota,
  7. cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi:
  8. qui petere antiquam matrem cognataque iussit
  9. litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
  10. Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
  11. cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
  12. hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris.
  13. Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
  14. Hyleus et longo caelaverat argumento.
  15. Urbs erat, et septem posses ostendere portas:
  16. hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant.
  17. Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
  18. effusaeque comas et apertae pectora matres
  19. significant luctum: nymphae quoque flere videntur
  20. siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor