Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,
  2. aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
  3. Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
  4. haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
  5. esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixem
  6. vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
  7. proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi
  8. scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
  9. corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
  10. Adspiciunt oculis superi mortalia iustis!
  11. En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
  12. sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
  13. Conclamat socios: adsum videoque trementem
  14. pallentemque metu et metuentem morte futura;
  15. opposui molem clipei texique iacentem
  16. servavique animam (minimum est hic laudis) inertem.
  17. Si perstas certare, locum redeamus in illum:
  18. redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
  19. post clipeumque late et mecum contende sub illo!
  20. At postquam eripui, cui standi vulnera vires