Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
  2. canitiemque suam concreto in sanguine verrens
  3. plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:
  4. “Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris,
  5. nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, pectus,
  6. et ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
  7. tu quoque vulnus habes! At te, quia femina, rebar
  8. a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
  9. totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
  10. exitium Troiae nostrique orbator, Achilles.
  11. At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
  12. “nunc certe,” dixi, “non est metuendus Achilles!rsquo;
  13. Nunc quoque mi metuendus erat: cinis ipse sepulti
  14. in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem.
  15. Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens,
  16. eventuque gravi finita est publica clades, —
  17. sed finita tamen; soli mihi Pergama restant,
  18. in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
  19. tot generis natisque potens nuribusque viroque,
  20. nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,