Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. a Diomede legi (nec me sors ire iubebat !),
  2. si tamen et spreto noctisque hostisque periclo
  3. ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
  4. interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi
  5. prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.
  6. Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam,
  7. et iam promissa poteram cum laude reverti.
  8. Haud contentus eo petii tentoria Rhesi
  9. inque suis ipsum castris comitesque peremi
  10. atque ita captivo victor votisque potitus
  11. ingredior curru laetos imitante triumphos;
  12. cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
  13. arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!
  14. Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
  15. devastata meo? Cum multo sanguine fudi
  16. Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
  17. Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque,
  18. exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
  19. et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
  20. quique minus celebres nostra sub moenibus urbis