Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur!
  2. Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
  3. Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,
  4. cum tu terga dares inhonestaque vela parares.
  5. Nec mora, “quid facitis? quae vos dementia” dixi
  6. “concitat, o socii? captam dimittite Troiam!
  7. Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?”
  8. Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
  9. fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
  10. [*](Convocat Atrides socios terrore paventes;)
  11. nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam
  12. audet, at ausus erat reges incessere dictis
  13. Thersites etiam, per me haud impune protervus!
  14. Erigor et trepidos cives exhortor in hostem
  15. amissamque mea virtutem voce reposco.
  16. Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
  17. fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
  18. Denique de Danais quis te laudatve petitve?
  19. At sua Tydides mecum communicat acta,
  20. me probat et socio semper confidit Ulixe.
  21. Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum