Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
  2. nobilitate potens essem, Telamone creatus,
  3. moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
  4. litoraque intravit Pagasaea Colcha carina.
  5. Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
  6. reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget.
  7. Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
  8. Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.
  9. Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
  10. si mihi cum magno non est communis Achille:
  11. frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus
  12. Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
  13. inseris Aeacidis alienae nomina gentis?
  14. An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
  15. arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,
  16. ultima qui cepit detrectavitque furore
  17. militiam ficto, donec sollertior isto
  18. et sibi inutilior timidi commenta retexit
  19. Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
  20. Optima num sumat, quia sumere noluit ulla: