Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes
  2. Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae,
  3. exspectata diu, nulla aut contraria classi
  4. flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
  5. inmeritam saevae natam mactare Dianae.
  6. Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis
  7. atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis
  8. ingenium verbis ad publica commoda verti.
  9. Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!)
  10. difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
  11. Hunc tamen utilitas populi fraterque datique
  12. summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.
  13. Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
  14. decipienda fuit: quo si Telamonius isset,
  15. orba suis essent etiamnum lintea ventis.
  16. Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
  17. visaque et intrata est altae mihi curia Troiae
  18. (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi,
  19. quam mihi mandarat communis Graecia causam,
  20. accusoque Parim praedamque Helenamque reposco