Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.
  2. Praescia venturi genetrix Nereia leti
  3. dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
  4. in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.
  5. Arma ego femineis animum motura virilem
  6. mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
  7. virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
  8. “nate dea,” dixi “tibi se peritura reservant
  9. Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?”
  10. iniecique manum fortemque ad fortia misi.
  11. Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
  12. pugnantem domui, victum orantemque refeci;
  13. quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon,
  14. me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
  15. et Scyrum cepisse, mea concussa putate
  16. procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
  17. utque alias taceam, qui saevum perdere posset
  18. Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector.
  19. Illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
  20. arma peto: vivo dederam, post fata reposco. —