Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax
  2. esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
  3. Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
  4. Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
  5. Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul.
  6. Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
  7. altera nobilitas: deus est in utroque parente.
  8. Sed neque materno quod sum generosior ortu,
  9. nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
  10. proposita arma peto: meritis expendite causam,
  11. dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
  12. Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
  13. sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!
  14. Aut si proximitas primusque requiritur heres,
  15. est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.
  16. Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur!
  17. Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
  18. num petit ille tamen? num si petat, auferat illa?
  19. Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:
  20. plura quidem feci, quam quae comprendere dictis