Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Arma viri fortis medios mittantur in hostes:
  2. inde iubete peti et referentem ornate relatis?”
  3. Finierat Telamone satus vulgique secutum
  4. ultima murmur erat, donec Laertius heros
  5. adstitit atque oculos paulum tellure moratos
  6. sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
  7. ora sono; neque abest facundis gratia dictis.
  8. “Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
  9. non foret ambiguus tanti certaminis heres,
  10. tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
  11. Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
  12. fata” (manuque simul veluti lacrimantia tersit
  13. lumina), “quis magno melius succedit Achilli,
  14. quam per quem magnus Danais successit Achilles?
  15. Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,
  16. neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
  17. profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
  18. quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
  19. invidia careat, bona nec sua quisque recuset.
  20. Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,