Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
  2. dividite, et pars sit maior Diomedis in illis!
  3. Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
  4. rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
  5. Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
  6. insidias prodet manifestabitque latentem.
  7. Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
  8. pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
  9. Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis,
  10. nec clipeus vasti concretus imagine mundi
  11. conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
  12. debilitaturum quid te petis, Improbe, munus?
  13. Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
  14. cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste,
  15. et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,
  16. tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.
  17. Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
  18. integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo
  19. mille patet plagis, novus est successor habendus.
  20. Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!