Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.”
  2. Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.
  3. Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
  4. nil tamen emissi profecit acumine ferri
  5. utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
  6. “Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit
  7. ille “quid a nobis vulnus miraris abesse?”
  8. (mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis
  9. fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae
  10. auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.
  11. Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne
  12. tegminis officium, tamen indestrictus abibo.
  13. Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
  14. Nereaque et natas et totum temperat aequor.”
  15. Dixit et haesurum clipei curvamine telum
  16. misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
  17. terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
  18. Excutit hoc heros rursusque trementia forti
  19. tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
  20. sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum