Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
  2. ingemis? Aut ecquid tot defendentia muros
  3. milia caesa doles? Ecquid, ne persequar omnes,
  4. Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
  5. cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
  6. vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
  7. Det mihi se! faxo, triplici quid cuspide possim,
  8. sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
  9. non datur, occulta necopinum perde sagitta!”
  10. Adnuit atque animo pariter patruique suoque
  11. Delius indulgens nebula velatus in agmen
  12. pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
  13. rara per ignotos spargentem cernit Achivos
  14. tela Parim fassusque deum “Quid spicula perdis
  15. sanguine plebis?” ait. “Siqua est tibi cura tuorum,
  16. vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!”
  17. Dixit et ostendens sternentem Troica ferro
  18. corpora Peliden, arcus obvertit in illum
  19. certaque letifera direxit spicula dextra.
  20. Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,