Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
  2. adspexit pariterque animis oculisque secutus
  3. “o salve” dixit, “Lapithaeae gloria gentis,
  4. maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!”
  5. Credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
  6. oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
  7. nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
  8. quam data pars leto, partem fuga noxque removit.”
  9. Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
  10. proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
  11. praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
  12. atque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudis
  13. acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre
  14. nubigenas domitos a se pater esse solebat.”
  15. Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorum
  16. cogis et obductos oculis rescindere luctus
  17. inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
  18. Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
  19. inplevit meritis, quod mallem posse negare:
  20. sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum