Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vivacemque animam missis elidite silvis!
  2. silva premat fauces, et erit pro vulnere pondus.”
  3. Dixit et insanis deiectam viribus austri
  4. forte trabem nactus validum coniecit in hostem
  5. exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
  6. arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
  7. Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus
  8. aestuat arboreo congestaque robora duris
  9. fert umeris. Sed enim postquam super ora caputque
  10. crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
  11. deficit interdum, modo se super aera frustra
  12. tollere conatur iactasque evolvere silvas,
  13. interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,
  14. ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
  15. Exitus in dubio est: alii sub inania corpus
  16. Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
  17. abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
  18. vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
  19. quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
  20. Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu