Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. fractaque dissiluit percusso lammina callo.
  2. Ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
  3. “nunc age,” ait Caeneus, “nostro tua corpora ferro
  4. temptemus!” capuloque tenus demisit in armos
  5. ensem fatiferum caecumque in viscera movit
  6. versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.
  7. Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
  8. telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
  9. Tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
  10. inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
  11. Fecerat attonitos nova res. “Heu dedecus ingens!”
  12. Monychus exclamat, “populus superamur ab uno
  13. vixque viro: quamquam ille vir est, nos segnibus actis
  14. quod fuit ille, sumus! Quid membra inmania prosunt?
  15. Quid geminae vires et quod fortissima rerum
  16. in nobis duplex natura animalia iunxit?
  17. Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
  18. esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
  19. spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
  20. Saxa trabesque super totosque involvite montes