Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
  2. inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
  3. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
  4. innumerosque aditus ac mille foramina tectis
  5. addidit et nullis inclusit limina portis:
  6. nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti,
  7. tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.
  8. Nulla quies intus nullaque silentia parte,
  9. nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
  10. qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
  11. esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
  12. increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
  13. Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
  14. mixtaque cum veris passim commenta vagantur
  15. milia rumorum confusaque verba volutant.
  16. E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
  17. hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti
  18. crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
  19. Illic Credulitas, illic temerarius Error
  20. vanaque Laetitia est consternatique Timores