Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. candida cauda tamen, color est quoque cruribus albus.
  2. Multae illum petiere sua de gente, sed una
  3. abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
  4. semiferos altis habitavit femina silvis.
  5. Haec et blanditiis et amando et amare fatendo
  6. Cyllaron una tenet; cultus quoque, quantus in illis
  7. esse potest membris, ut sit coma pectine levis,
  8. ut modo rore maris, modo se violave rosave
  9. inplicet, interdum candentia lilia gestet,
  10. bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae
  11. fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat,
  12. nec nisi quae deceant electarumque ferarum
  13. aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
  14. Par amor est illis: errant in montibus una,
  15. antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
  16. intrarant pariter, pariter fera bella gerebant.
  17. Auctor in incerto est: iaculum de parte sinistra
  18. venit et inferius qua collo pectora subsunt,
  19. Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum
  20. corpore cum toto post tela educta refrixit.