Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
  2. quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
  3. Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
  4. Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
  5. vidit, “at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
  6. accipe” ait, validoque in Demoleonta lacerto
  7. fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.
  8. Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens
  9. intremuit. Trahit ille manu sine cuspide lignum
  10. (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est.
  11. Ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
  12. erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
  13. Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti
  14. defensatque umeros praetentaque sustinet arma
  15. perque armos uno duo pectora perforat ictu.
  16. Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
  17. eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
  18. additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
  19. pelle lupi saevique vicem praestantia teli
  20. cornua vara boum multo rubefacta cruore.