Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. occupat Aegides cubitique ingentia frangit
  2. ossa; nec ulterius dare corpus inutile leto
  3. aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti
  4. insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum,
  5. opposuitque genu costis prensamque sinistra
  6. caesariem retinens vultum minitantiaque ora
  7. robore nodoso praeduraque tempora fregit:
  8. robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
  9. sternit et inmissa protectum pectora barba
  10. Hippason et summis exstantem Riphea silvis
  11. Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
  12. ferre domum vivos indignantesque solebat.
  13. Haud tulit utentem pugnae successibus ultra
  14. Thesea Demoleon: solido divellere dumo
  15. annosam pinum magno molimine temptat;
  16. quod quia non potuit, praefractam misit in hostem.
  17. Sed procul a telo Theseus veniente recessit
  18. Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.
  19. Non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
  20. abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum.