Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
  2. oppressit spatio stantem propiore Cometen.
  3. Gaudia nec retinet Rhoetus: “Sic, conprecor,” inquit
  4. “cetera sit fortis castrorum turba tuorum!”
  5. semicremoque novat repetitum stipite vulnus,
  6. terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
  7. rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.
  8. Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;
  9. e quibus ut prima tectus lanugine malas
  10. procubuit Corythus, “puero quae gloria fuso
  11. parta tibi est?” Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
  12. plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
  13. condidit ora viri perque os in pectora flammas.
  14. Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
  15. insequitur; sed non in te quoque constitit idem
  16. exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
  17. qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
  18. Ingemuit duroque sudem vix osse revellit
  19. Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
  20. Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo