Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
  2. Protinus eversae turbant convivia mensae,
  3. raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
  4. Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant,
  5. aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.
  6. Femineo clamore sonat domus: ocius omnes
  7. surgimus, et primus “quae te vecordia,” Theseus
  8. “Euryte, pulsat” ait, “qui me vivente lacessas
  9. Pirithoum violesque duos ignarus in uno?”
  10. [*](neve ea magnanimus frustra memoraverit ore,submovet instantes raptamque furentibus aufert.)
  11. Ille nihil contra (neque enim defendere verbis
  12. talia facta potest), sed vindicis ora protervis
  13. insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
  14. Forte fuit iuxta signis exstantibus asper
  15. antiquus crater; quem vastum vastior ipso
  16. sustulit Aegides adversaque misit in ora.
  17. Sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
  18. vulnere et ore vomens madida resupinus harena
  19. calcitrat. Ardescunt germani caede bimembres
  20. certatimque omnes uno ore “arma, arma” loquuntur.
  21. Vina dabant animos, et prima pocula pugna