Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. atque novem volucres in belli digerit annos.
  2. Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
  3. fit lapis et servat serpentis imagine saxum.
  4. Permanet Aoniis Nereus violentus in undis
  5. bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae
  6. Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
  7. At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
  8. sanguine virgineo placandam virginis iram
  9. esse deae. Postquam pietatem publica causa
  10. rexque patrem vicit castumque datura cruorem
  11. flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
  12. victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
  13. officium turbamque sacri vocesque precantum
  14. supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
  15. Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
  16. et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
  17. accipiunt ventos a tergo mille carinae
  18. multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
  19. Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
  20. caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,