Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- “Magnum” Caenis ait “facit haec iniuria votum;
- tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
- omnia praestiteris.” Graviore novissima dixit
- verba sono, poteratque viri vox illa videri,
- sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
- adnuerat dederatque super, ne saucius ullis
- vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
- Munere laetus abit studiisque virilibus aevum
- exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
- Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,
- nubigenasque feros positis ex ordine mensis
- arboribus tecto discumbere iusserat antro.
- Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
- festaque confusa resonabat regia turba.
- Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
- cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;
- praesignis facie. Felicem diximus illa
- coniuge Pirithoum: quod paene fefellimus omen.
- Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
- Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa