Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et se praebentem valuit destringere Cygnum.
  2. Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
  3. cum sua terribili petit inritamina cornu,
  4. poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
  5. Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae:
  6. haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo,
  7. quasque” ait “ante habuit vires, effudit in uno?
  8. Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
  9. moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
  10. Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
  11. vel cum purpureus populari caede Caicus
  12. fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.
  13. Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
  14. et feci et video, valuit mea dextra valetque.”
  15. Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam
  16. misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
  17. loricamque simul subiectaque pectora rupit.
  18. Quo plangente gravem moribundo pectore terram
  19. extrahit illud idem calido de vulnere telum
  20. atque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: