Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros
  2. esse putes ramos, et non fallere putando.
  3. Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros
  4. cumque choro meliore sui vineta Timoli
  5. Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
  6. tempore nec caris erat invidiosus harenis.
  7. Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant,
  8. at Silenus abest: titubantem annisque meroque
  9. ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
  10. ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
  11. orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
  12. Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum,
  13. hospitis adventu festum genialiter egit
  14. per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.
  15. Et iam stellarum sublime coegerat agmen
  16. Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
  17. rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
  18. Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
  19. muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
  20. Ille male usurus donis ait “effice, quidquid