Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una
  2. ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
  3. ad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx,
  4. sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis
  5. facta manu moles, quae primas aequoris undas
  6. frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
  7. Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
  8. percutiensque levem modo natis aera pennis
  9. stringebat summas ales miserabilis undas.
  10. Dumque volat, maesto similem plenumque querellae
  11. ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
  12. Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
  13. dilectos artus amplexa recentibus alis
  14. frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
  15. Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
  16. tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
  17. senserat, et tandem superis miserantibus, ambo
  18. alite mutantur. Fatis obnoxius isdem
  19. tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est
  20. foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,