Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam
  2. et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
  3. si non urna, tamen iunget nos littera: si non
  4. ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.”
  5. Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
  6. plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
  7. Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum
  8. maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
  9. Dumque moratur ibi, dumque “hic retinacula solvit,
  10. hoc mihi discedens dedit oscula litore” dicit,
  11. [*](quae dum tota locis (s. dumque notata oculis) reminiscitur acta fretumque)
  12. prospicit: in liquida, spatio distante, tuetur
  13. nescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illud
  14. esset, erat dubium; postquam paulum appulit unda,
  15. et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
  16. qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
  17. et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit
  18. “quisquis es, et siqua est coniunx tibi !” Fluctibus actum
  19. fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,
  20. hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae
  21. admotum terrae, iam quod cognoscere posset,