Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
  2. fessa ministeriis mulces reparasque labori,
  3. somnia, quae veras aequent imitantia formas,
  4. Herculea Trachine iube sub imagine regis
  5. Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
  6. Imperat hoc Iuno.” Postquam mandata peregit,
  7. Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis
  8. vim poterat), labique ut somnum sensit in artus,
  9. effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
  10. At pater e populo natorum mille suorum
  11. excitat artificem simulatoremque figurae
  12. Morphea: non illic quisquam sollertius alter
  13. exprimit incessus vultumque sonumque loquendi.
  14. Adicit et vestes et consuetissima cuique
  15. verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
  16. fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
  17. hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
  18. nominat. Est etiam diversae tertius artis
  19. Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque
  20. quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit.