Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Umbra subit terras et quae loca viderat ante,
  2. cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum
  3. invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
  4. Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
  5. nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit
  6. Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus.
  7. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus,
  8. amissoque dolens sacrorum vate suorum
  9. protinus in silvis matres Edonidas omnes,
  10. quae videre nefas, torta radice ligavit.
  11. [*](Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta,traxit et in solidam detrusit acumina terram,)
  12. utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
  13. crus ubi commisit volucris sensitque teneri,
  14. plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
  15. sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
  16. exsternata fugam frustra temptabat; at illam
  17. lenta tenet radix exsultantemque coercet,
  18. dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
  19. adspicit in teretes lignum succedere suras,
  20. et conata femur maerenti plangere dextra,
  21. robora percussit: pectus quoque robora fiunt,