Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
  2. fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
  3. cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
  4. spe potitur tandem laudisque accensus amore
  5. inter mille viros murum tamen occupat unus,
  6. sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
  7. vastius insurgens decimae ruit impetus undae;
  8. nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
  9. quam velut in captae descendat moenia navis.
  10. Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
  11. pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes,
  12. quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra
  13. atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.
  14. Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur,
  15. quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
  16. Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
  17. funera quos maneant: hic votis numen adorat
  18. bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
  19. poscit opem, subeunt illi fraterque parensque,
  20. huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est.