Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Hic iubet: impediunt adversae iussa procellae,
  2. nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam.
  3. Sponte tamen properant alii subducere remos,
  4. pars munire latus, pars ventis vela negare.
  5. Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
  6. hic rapit antemnas. Quae dum sine lege geruntur,
  7. aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
  8. bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
  9. Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
  10. scire ratis rector, nec, quid iubeatve velitve:
  11. tanta mali moles tantoque potentior arte est.
  12. Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
  13. undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
  14. Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
  15. pontus et inductas adspergine tangere nubes;
  16. et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
  17. concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
  18. sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
  19. Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis,
  20. et nunc sublimis veluti de vertice montis