Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. umentes oculos, stantemque in puppe relicta
  2. concussaque manu dantem sibi signa maritum
  3. prima videt redditque notas; ubi terra recessit
  4. longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
  5. dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.
  6. Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri,
  7. vela tamen spectat summo fluitantia malo;
  8. ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
  9. seque toro ponit; renovat lectusque locusque
  10. Alcyonae lacrimas et, quae pars, admonet, absit.
  11. Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
  12. obvertit lateri pendentes navita remos
  13. cornuaque in summa locat arbore totaque malo
  14. carbasa deducit venientesque accipit auras.
  15. Aut minus, aut certe medium non amplius aequor
  16. puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
  17. cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
  18. fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
  19. “Ardua iamdudum demittite cornua” rector
  20. clamat “et antemnis totum subnectite velum.”