Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
  2. sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est.
  3. Sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
  4. nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli,
  5. multaque respondit timidum solantia pectus.
  6. Non tamen idcirco causam probat; addidit illis
  7. hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
  8. “Longa quidem est nobis omnis mora: sed tibi iuro
  9. per patrios ignes, si me modo fata remittant,
  10. ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.”
  11. His ubi promissis spes est admota recursus,
  12. protinus eductam navalibus aequore tingi
  13. armarique suis pinum iubet armamentis.
  14. Qua rursus visa, veluti praesaga futuri,
  15. horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
  16. amplexusque dedit, tristique miserrima tandem
  17. ore “vale” dixit conlapsaque corpore toto est.
  18. Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt
  19. ordinibus geminis ad fortia pectora remos
  20. aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa