Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens?
  2. At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
  3. non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
  4. Aequora me terrent et ponti tristis imago:
  5. et laceras nuper tabulas in litore vidi,
  6. et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
  7. Neve tuum fallax animum fiducia tangat,
  8. quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
  9. contineat ventos et, cum velit, aequora placet!
  10. Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
  11. nil illis vetitum est, incommendataque tellus
  12. omnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexant
  13. excutiuntque feri rutilos concursibus ignes.
  14. Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
  15. parva domo vidi), magis hos reor esse timendos.
  16. Quod tua si flecti precibus sententia nullis,
  17. care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
  18. me quoque tolle simul. Certe iactabimur una,
  19. nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus,
  20. quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.”