Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. marmore mutavit. Corpus praeterque colorem
  2. omnia servavit: lapidis color indicat illum
  3. iam non esse lupum, iam non debere timeri.
  4. Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
  5. fata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illic
  6. sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
  7. Interea fratrisque sui fratremque secutis
  8. anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
  9. consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
  10. ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
  11. invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
  12. Consilii tamen ante sui, fidissima, certam
  13. te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
  14. ossa receperunt, buxoque simillimus ora
  15. pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
  16. Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit,
  17. singultuque pias interrumpente querellas
  18. “quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem
  19. vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat?
  20. Iam potes Alcyone securus abesse relicta?