Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
  2. impulit et meritam traiecit harundine linguam.
  3. Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
  4. conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
  5. Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem
  6. corde tuli fratrique pio solacia dixi!
  7. Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti
  8. accipit et natam delamentatur ademptam.
  9. Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
  10. in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus
  11. concita membra fugae mandat similisque iuvenco
  12. spicula crabronum pressa cervice gerenti,
  13. qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visus
  14. plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
  15. Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
  16. vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo,
  17. cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
  18. fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
  19. oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
  20. virtutem antiquam, maiores corpore vires.