Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),
  2. nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus),
  3. tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
  4. territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
  5. Isque deos pelagi vino super aequora fuso
  6. et pecoris fibris et fumo turis adorat,
  7. donec Carpathius medio de gurgite vates
  8. “Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis!
  9. Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,
  10. ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
  11. Nec te decipiat centum mentita figuras,
  12. sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!”
  13. Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
  14. admisitque suos in verba novissima fluctus.
  15. Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
  16. Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto
  17. Nereis ingreditur consueta cubilia saxo.
  18. Vix bene virgineos Peleus invaserat artus,
  19. illa novat formas, donec sua membra teneri
  20. sentit et in partes diversas bracchia tendi.