Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. acta patris vincet maiorque vocabitur illo.”
  2. Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
  3. quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,
  4. Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit
  5. in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
  6. iussit et amplexus in virginis ire marinae.
  7. Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus:
  8. bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,
  9. portus erat (summis inductum est aequor harenis);
  10. litus habet solidum, quod nec vestigia servet
  11. nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.
  12. Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis
  13. et specus in medio (natura factus an arte,
  14. ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire
  15. frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
  16. Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
  17. occupat: et quoniam precibus temptata repugnas,
  18. vim parat, innectens ambobus colla lacertis.
  19. Quod nisi venisses variatis saepe figuris
  20. ad solitas artes, auso foret ille potitus.