Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,
  2. laude pedum formaene bono praestantior esset.
  3. Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit
  4. “nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum!
  5. nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.”
  6. Territa sorte dei per opacas innuba silvas
  7. vivit et instantem turbam violenta procorum
  8. condicione fugat, nec “sum potienda, nisi” inquit
  9. “victa prius cursu. Pedibus contendite mecum:
  10. praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,
  11. mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.”
  12. Illa quidem inmitis: sed (tanta potentia formae est)
  13. venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
  14. Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui
  15. et “petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?”
  16. dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.
  17. Ut faciem et posito corpus velamine vidit,
  18. quale meum, vel quale tuum, si femina fias,
  19. obstipuit tollensque manus “ignoscite,” dixit
  20. “quos modo culpavi. Nondum mihi praemia nota,