Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo
  2. possit, Adoni, monet, “fortis” que “fugacibus esto”
  3. inquit “in audaces non est audacia tuta.
  4. Parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo,
  5. neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse,
  6. stet mihi ne magno tua gloria. Non movet aetas
  7. nec facies nec quae Venerem movere, leones
  8. saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
  9. Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri,
  10. impetus est fulvis et vasta leonibus ira,
  11. invisumque mihi genus est.” Quae causa, roganti
  12. “dicam,” ait “et veteris monstrum mirabere culpae.
  13. Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce
  14. opportuna sua blanditur populus umbra,
  15. datque torum caespes; libet hac requiescere tecum”
  16. (et requievit) “humo” pressitque et gramen et ipsum,
  17. inque sinu iuvenis posita cervice reclinis
  18. sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
  19. “Forsitan audieris aliquam certamine cursus
  20. veloces superasse viros. Non fabula rumor