Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.
  2. At male conceptus sub robore creverat infans
  3. quaerebatque viam, qua se genetrice relicta
  4. exsereret: media gravidus tumet arbore venter.
  5. Tendit onus matrem: neque habent sua verba dolores,
  6. nec Lucina potest parientis voce vocari.
  7. Nitenti tamen est similis curvataque crebros
  8. dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
  9. Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes
  10. admovitque manus et verba puerpera dixit.
  11. Arbor agit rimas et fissa cortice vivum
  12. reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis
  13. naides impositum lacrimis unxere parentis.
  14. Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namque
  15. corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
  16. talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,
  17. aut huic adde leves, aut illi deme pharetras.
  18. Labitur occulte fallitque volatilis aetas,
  19. et nihil est annis velocius. Ille sorore
  20. natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,