Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. atque inter mortisque metus et taedia vitae
  2. est tales complexa preces: “O siqua patetis
  3. numina confessis, merui nec triste recuso
  4. supplicium. Sed ne violem vivosque superstes
  5. mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis
  6. mutataeque mihi vitamque necemque negate.”
  7. Numen confessis aliquod patet: ultima certe
  8. vota suos habuere deos. Nam crura loquentis
  9. terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues
  10. porrigitur radix, longi firmamina trunci;
  11. ossaque robur agunt, mediaque manente medulla
  12. sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,
  13. in parvos digiti, duratur cortice pellis.
  14. Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor
  15. pectoraque obruerat collumque operire parabat,
  16. non tulit illa moram venientique obvia ligno
  17. subsedit mersitque suos in cortice vultus.
  18. Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,
  19. flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.
  20. Est honor et lacrimis, stillataque robore murra