Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. texit et “o” dixit “felicem coniuge matrem!”
  2. Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artus
  3. ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto
  4. vertice canities rigidis stetit hirta capillis.
  5. Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,
  6. addidit: at virgo scit se non falsa moneri,
  7. certa mori tamen est, si non potiatur amore.
  8. “Vive,” ait haec “potiere tuo” — et, non ausa “parente”
  9. dicere, conticuit promissaque numine firmat.
  10. Festa piae Cereris celebrabant annua matres
  11. illa, quibus nivea velatae corpora veste
  12. primitias frugum dant spicea serta suarum
  13. perque novem noctes venerem tactusque viriles
  14. in vetitis numerant. Turba Cenchreis in illa
  15. regis adest coniunx, arcanaque sacra frequentat.
  16. Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,
  17. nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,
  18. nomine mentito veros exponit amores
  19. et faciem laudat. Quaesitis virginis annis
  20. “par” ait “est Myrrhae.” Quam postquam adducere iussa est