Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imo
  2. pectore. Nec nutrix etiamnum concipit ullum
  3. mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem;
  4. propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi
  5. indicet, et gremio lacrimantem tollit anili
  6. atque ita complectens infirmis membra lacertis
  7. “sensimus,” inquit “amas! sed et hic mea (pone timorem)
  8. sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam
  9. hoc pater.” Exsiluit gremio furibunda torumque
  10. ore premens “discede, precor, miseroque pudori
  11. parce!” ait. Instanti “discede, aut desine” dixit
  12. “quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.”
  13. Horret anus tremulasque manus annisque metuque
  14. tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae
  15. et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,
  16. terret; et indicium laquei coeptaeque minatur
  17. mortis et officium commisso spondet amori.
  18. Extulit illa caput lacrimisque implevit obortis
  19. pectora nutricis; conataque saepe fateri
  20. saepe tenet vocem, pudibundaque vestibus ora