Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, —
  2. si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur
  3. hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo
  4. cetera delicto. Nec habetur turpe iuvencae
  5. ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,
  6. quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius
  7. semine concepta est, ex illo concipit ales.
  8. Felices, quibus ista licent! Humana malignas
  9. cura dedit leges, et quod natura remittit,
  10. invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur,
  11. in quibus et nato genetrix et nata parenti
  12. iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
  13. Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,
  14. fortunaque loci laedor! — Quid in ista revolvor?
  15. Spes interdictae discedite! Dignus amari
  16. ille, sed ut pater, est. — Ergo si filia magni
  17. non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;
  18. nunc quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno
  19. est mihi proximitas: aliena potentior essem.
  20. Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,