Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.
  2. Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
  3. temptatum mollescit ebur positoque rigore
  4. subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
  5. cera remollescit tractataque pollice multas
  6. flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
  7. Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
  8. rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
  9. Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.
  10. Tum vero Paphius plenissima concipit heros
  11. verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
  12. ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo
  13. sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
  14. attollens pariter cum caelo vidit amantem.
  15. Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis
  16. cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
  17. illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.
  18. Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,
  19. inter felices Cinyras potuisset haberi.
  20. Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes!